- POPILLIA
- POPILLIAaliter POPLILIA, POBLILIA, PUBLILIA, una ex tribubus veteris Romae, unde nomen acceperit, non adeo liquet. Apud Festum quidem, ubide ea loquitur, sic legendum censet Ios. Scaliger, Popillia una triginta quinque Tribuum, tot enim fuerunt, dicta a Popillia felici nomine. A quo et Tribus Pinariae, a sororis eius nomine. In quae verba Scaliger, Non dubium est, inquit, Festum ita scripsisse. Namquid manifestius, quam a Popillia femina dictam esse tribum; cuius nomen auspicatissimum habebatur ac bonae scaevae, ut tunc loquebantur. De eodem P. Diaconus, Popillia, ait, Tribus a progenitrice traxit nomen. Carolus vero Sigonius. an a loco, an a viro dicta fuerit, dubitat. Onuphrius a loco, qui forte in Volscis prope Pontinam fuerit, nomen accepisse, contendit. Undecumque autem appellata sit, Tribus cerate fuit, cuius praeter Livium, l. 7. c. 16. et Festum, meminit Val. Max. l. 9. c. 10. ex 1. his verbis: Quam ob causam Popillia Tribus, in qua plurimum postea in civitatem recepti potuerunt, neminem unquam Candidatum Polliae Tribus Magistratum fecit. Vido Rosin. Antiqq. l. 6. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.